Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties, note q.
Transcription

Page 143, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

tanter vel inscienter gloriosè insonat initio li-
belli
 ; quem appellat Clypeum ; arma amens ca-
pio
 ; Imperfectum reliquit versum, sed perfi-
ciam ex eodem Virgilio.

——— Nec sat rationis in armis.

Quod verissimum agnoscet, qui peritiam
aliquam in rebus Anatomicis adeptus fuerit.
Sic loquitur, En clypeum qui me fidentem animi
tuebitur ; Agnosce arma, tua sunt, tuis manibus
fabricata, etc
.

Non animaduertit Pecquetus, binos illos Do-
ctores Parisienses
, eius famæ clanculum insidiari,
ab eius partibus deficientes, dum officium san-
guificandi diuidunt, et portionem chyli alte-
ram Cordi adiudicant, alteram Hepati ; Atque
nunc affimauit Iecur hæmatoseos organum,
et œconomiæ naturalis directorem ; Nisi Pec-
quetus
sibi caueat et prospiciat, furtiuis suis
coloribus nudabitur, tanquam Cornicula Æso-
pica
, tandémque nisi eum defendat Alethophi-
lus
, ab illis desertus, tanquam inuenti alieni
furtiuus vsurpator audiet.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
5e de 6 parties, note q.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1058&cln=q

(Consulté le 11/12/2025)

Licence Creative Commons