bit, per Asellianarum exiguos et angustissimos
aditus crassiorem Chyli substantiam non posse
admitti.
Ex quo fit, vt hac opinione positâ, nemini
posthæc {a} mirum videri debeat, quod in serosum
humorem tam citò resoluatur Lactearum Chy-
lus, vt pote maximè aquosus.
Et quia Sanguis, qui ex partibus superioribus
relabitur, pristináque vt iterum circumagatur,
reuertitur {b} vestigia, sparsam non modicam spiri-
tuum et humiditatis copiam reliquit in locis,
quæ irrigauit, nutriuit, roborauit, crassior idcir-
co remanens et tardior effectus non ita facilè po-
tuisset labyrintheos Circulationis anfractus per-
meare, ideo Natura sapienter æquéve {c} ac inge-
niosè vasorum Pecquetianorum situm inspectio-
némque {d} sic deposuit, vt benefica Chyli coniun-
ctione sanguis, antequam Cor subeat, adiutus ac
fluidior redditus, volubiles ac sinuosos Venæ ar-
teriosæ, et arteriæ Venosæ meatus, aut (iuxta
tuam opinionem) Cordis septum medium longè
faciliùs et fluxu leuiori traiiceret, atque vt al-
terâ Chyli portione, sanguis in Mesentericis Ve-
nis contentus, ad faciliorem Circulationem di-
luitur, et nouorum spirituum aduentu ditescit,
ita sanguis recenter in Hepate ex ea Chyli parte
generatus, iungitur sanguini, qui per Venam Ca-
uam ascendentem rursum revehitur, eique suos
spiritus impertit, fluiditatémque communicat,
propter ingentem, quam ex Chylo contraxit at-
que retinuit humiditatem, Circulationi maximè
conducentem, ac pernecessariam.
Præterquam quod etiam istud fluiditatis in-
- Sic pour : posthac (errata).
- Sic pour : remetitur (ibid.).
- Sic pour : æque ac (ibid.).
- Sic pour : insertionemque (ibid.).