Page 22, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
nis Sanguini liquidæ celeritatis accedit, ex im-
pulsione Sanguinis arteriosi, et quidquid in hunc
mobilitatis ex Cordis arteriarúmque Systole
transfundentibus, {a} id Chylus debuit ex motu pe-
ristaltico Lactearum peculiari ac proprio, sibi
vendicare, cùm præsertim eius substantia careat
æthereis illis qualitatibus ad excitandum ab in-
trinseco motum idoneis, atque canales in quibus
defluit nulla Synasnastomosi aliis vasis cohæreant,
ex quibus motum necessarium desumere potuis-
sent.
Huc vsque, Vir Illustrissime,
meæ, de hac noua doctrina opinionis, rationúm-
que quibus ad id sentiendum moueor, tam rudis
et impolita, quàm breuis et compendiosa pro-
rupit expositio.
Sed quia (vt legitur in sacris paginis) cogita-
tiones mortalium sunt timidæ, et incertæ sunt pro-
uidentiæ nostræ, in mea sententia nihil volui esse
securum, nihil certum, nisi quod tui authorita-
te æquissimi et nunquam fallentis iudicij proba-
tum ac firmatum extitisset. Itaque Te, per eam
quam meritissimis officiis ab omni Medicina
consequutus es laudem, et gloriam, enixissimè
obsecro, atque obtestor, vt mihi pro tua singu-
lari in omnes beneuolentia et humanitate, signi-
ficare digneris, quid probes in mea opinione, aut
quid in illa improbes, ne dum forsan aliis tenta-
rem persuadere, quod mihi suadet experientia
esse certum, in eas me angustias temere compin-
gerem, in quas virum percelebrem imprudens
redegit audacia, quia biennij circiter spatio suam
de Hæmatosi sententiam quater immutauit. Er-
- Sic pour : transfuditur (errata).
|