Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note h.
Transcription

Page 23, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

ratum quidem agnoscit, dum emendat, et si ve-
ritatis sit noua sentire, certe inscitiæ aut impru-
dentiæ fuit pristina sensisse. In id sine dubio non
incidisset inconstantiæ dedecus, si Senecam audis-
set monentem, vt sua quisque tum cogitata, tum
opera Viri sapientis iudicio permittat, aut Gale-
num
, cuius perpulchra hîc verba subtexui : Qui-
cumque
, inquit, aliis prmiserunt, {a} vt de seipsis fer-
rent sententiam, hoc 
{b} in paucissimis aberrare solitos
animaduerti : At quicumque seipsos esse maximos
existimarunt, nec aliis iudicium sui ipsorum facere
permiserunt, hos contrà, et in maximis rebus et
in plurimis offendentes inspexi
. Cæterùm, si verita-
tem non omnino attigi, inculpabilis tamen cona-
tus censendus est, latentem quærere et scrutari
veritatem nemini vitio vertitur, et si non inue-
nisse sit infelicitatis, tamen inuestigasse virtuti
tribuendum est. Quod idem optimè subindica-
uit Galenus his verbis. Audendum est, inquit ille,
et veritas inuestiganda, quam licèt non assequa-
mur, omnino tamen propiùs quàm nunc sumus, ad
eam perueniemus
. Quamlibet igitur in partem
tuum de mea sententia iudicium ratio et veritas
Tibi nunquam ignota, inflectat, illud tamen
animo meo relinquetur solatium, quod hac da-
ta ad Te scribendi occasione, et meæ summæ erga
Te obseruantiæ monimentum aliquod, et debi-
tum gratæ mentis obsequium non importunè
Tibi exhibere potuero.

Hoc enim me Tibi fateor debere cum cæteris,
quod Medicinam et Anatomiam, magnâ hacte-
nus ex parte incognitam sic illustrasti ac perfeci-
sti, vt posteri suspicient omnes, quæ huic incre-


  1. Sic pour : permiserunt (dans la source citée).

  2. Sic pour : hos (errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
2. Lettre de Charles Le Noble
à Jean ii Riolan, seconde partie, note h.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1061&cln=h

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons