Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
3. Réponse de Jean ii Riolan
à Charles Le Noble, note a.
Transcription

Page 30, observationes raræ et novæ de venis lacteis.

Præstantissimo viro,
d. Carolo Le Noble,

Doctori Medico Rothomagensi,
et Anatomico peritissimo
Ioannes Riolanus S.D.

Non possum satis laudare tuam vete-
ris Medicinæ obseruantiam, et cultu-
ram, vt animaduerto, ex tuo Opus-
culo erutito, de Venis Lacteis Thora-
cicis
, in quo restituis Hepati suum officium san-
guificandi, quod insolenter admodum Pecque-
tus
, eiúsque sectatores duo Medici Parisienses,
Mantellus et Mersennus ei præripere conantur.
Proh facinus horrendum, in decus Scholæ Pa-
risiensis, deterius ipsâ probatione Anatimonij, de
quo nunc animosè certatur.

Ab initio Mundi et creato Adamo hanc præ-
rogativam Iecur obtinuit, tot sæculorum spatiis
confirmatam possessionem ei nunc denegare ini-
quum, ne dicam impium. Pontificiis Imperato-
riisque sanctionibus cautum est, ne cui longæva
et indubitata possessio auferatur ; atque Valen-
tiniani Augusti
hæc Principe digna vox fuit ; Quis
ferat institui iurgia, quæ aui proauique nesciuerunt ?
quænam alia improbum litigatorem tam valida de-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Observationes de Venis lacteis (1655).
3. Réponse de Jean ii Riolan
à Charles Le Noble, note a.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1062&cln=a

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons