Page 32, observationes raræ et novæ de venis lacteis.
præparatur Cordi. Propterea ineptum et ridi-
culum istud officium, bilem solam eliciendi ex
Sanguine ad eam partem refluo per Venas, et no-
uum istud officium nuper adnexum à Bartholi-
no, et à Pecqueto confirmatum, aquas puras dul-
ces colligendi et refundendi in receptaculum
Lacteum, vt deducantur ad Cor. Itaque Iecur
diuersas substantias trahet, et continebit, ama-
rissimas et dulces, atque per diuersos Canales ex-
purgabit. Ergo Cor erit Archimagirus, Iecur
lixa, siue Aquarius, suppeditans aquas, ad euer-
renda vasa Lactea.
Dum hoc scribo, mihi succurrit altera ratio
non contemendenda ; si inter duos renes situm est
Chyli receptaculum, tenuissima membrana cin-
ctum, renes sæpe ratione copiosi adipis circum-
fusi, sunt obnoxij amplis tumoribus, qui in abs-
cessus degenerant, et sanantur Cauterio profun-
dè adacto, vsque ad renem : Tum necessum est
istud receptaculum Chyli grauiter affici, erodi
ac putrescere, ex fluitante pure inter duos renes.
Nihilominus consumpto receptaculo ægri, vi-
uunt, et post sanationem diu sunt superstites.
Inde colligo nullum Chylum ad Cor quotidie
repere, sed ad jecur totum deferri : hunc affectum
designavit Aristoteles, et περινεφρια vocauit.
Tu vero, Vir Nobilis, istas Venas Lacteas
alteri vsui destinas, qui probabilis est, et ad meas
coniecturas accedit, scilicet sanguinem Chy-
lo conflatum in Hepate, vniformem esse, sordi-
bus suis defæcatum, tenuiorem vero Chylum per
Venas Lacteas ad Cor deductum, arterioso San-
guini permisceri, vt aliqua ex parte pituitosus |