Pages 32‑33, gvillelmi de henaut clypeus.
Alijs telis cor impetit. (Et
præterea si non potiori, certè
inferiori ratione dici possent
pulmones αιματωσεως officina, quòd
illuc etiam ex circulationis do-
ctrina deferatur chylus, et ibi
diutius resideat, quàm consistat
in corde, ex quo dum motu con-
tinuo celeriter egredi compelli-
tur, nullum ei in eo conquies-
cendi spatium relinquitur.)
Hæc est doctrina circulationis.
Neminem latet chylum e sub-
clauiis in cauam, hinc in cor-
dis dextrum ventriculum, in
quo fit sanguis, corriuari. Ergo
chylus priùs cordis sinum dex-
trum subit, nec subit pulmones,
cùm sanguis sit antequam a cor-
de in eos effundatur : certè nul-
læ aliæ patent viæ. Sed vt huius
ab eo allatæ argumentationis
robur dissoluatur ; esto chylum
———
ad pulmones secundariò deferri
et ibi diutius residere, quàm con-
sistat in corde concedamus : quid
inde ? nihil est incommodi. San-
guis arteriosus, spiritusque vitalis
in arterias diffunduntur, ibi-
que diutius resident, quàm in
corde ; Idem sanguis arteriosus,
spiritusque vitalis in cerebri ple-
xus deferuntur, ibique diutius,
quàm in cerebro resident ; eadem
prorsus materia fertur ad plexus
pampiniformes, ibique diutius
emanet, quàm in testibus. Et
sanguis ipse, si in hepate gene-
retur, fertur in venas, ibique
diutius detinetur, quàm in he-
pate ; Ergo, vt argumentum re-
torqueam, si non potiori, certè
non inferiori ratione dici possent
arteriæ sanguinis, ac spiritus vi-
talis, reste admirabile, plexus-
que choroides spiritus animalis,
|