Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre i, note b.
Transcription

Page 2, Ioan. Pecqueti Diepæi Experimenta nova anatomica.

Non ei parum debes, qui primus incognita Chyli di-
verticula scrutatus est, et cujus proinde beneficio po-
tes non caligare. Aperuit Asellius, sufficit. Non est
spernendum indicium, utut sit exiguum. Detegunt
obsessi hostilium cuniculorum insidias ex levissimo
tympani repercussu ; ex umbris hauriunt astrorum
Inspectores miracula.

Causa quidem errandi (nisi me forsitan et alius er-
ror circumagit) hæc fuit Asellio, quòd cùm intra
glandulam in medio sitam Mesenterio (Pancreas
vocat) in unum omnes coïre lacteas, indéque tum
sursum porrigi, tum deorsum, nec confundi tamen
uspiam animadverteret, pro certo habuit, ad ipsam
usque Iecinoris fissuram easdem ascendere.

Nec ab eo (quod sciam) tempore, quisquam eo-
rum aliter, quotquot in Anatomico theatro, etiam
cum animantibus vivis frequentiùs et majori cum lau-
de digladiati sunt, Lacteos (quos et ipsi deprehende-
bant) venarum ejusmodi latices studuit devolvere.

Et verò doctissimus Wallæus in suis ad Th. Bartho-
linum
epistolis, Per has, inquit, Venas lacteas Chylus
sursum vergit : quo in modo, res non satis expedita est. Id
nobis videtur maximè verosimile, quod in magnis maci-
lentisque Canibus venaticis animadvertimus, Venarum
Lactearum quasdam ab Intestinis uno et continuato ductu
in Ramum Mesentericum, quasdam in ipsam Portæ Ve-
nam, in cava Hepatis quasdam, paucissimas quandoque in
Venam Cavam prope Emulgentes desinere
.

Ita sentiunt non vulgaris peritiæ Medici Harvjus,
Veslingius, Conringius, Bartholinus, aliique complu-
res ; nec meliùs ipse Ioannes Riolanus (quod mirari
subit pro eximiâ viri, quâ in rebus Anatomicis cæte-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Experimenta nova anatomica (1651)
Chapitre i, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0011&cln=b

(Consulté le 13/07/2025)

Licence Creative Commons