Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
4. Critique des chapitres xi-xii
de la Dissertatio anatomica, note b.
Transcription

Page 158, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

Nunc ad chyli motum accedo, Quem
scribis exprimi per apertos porulos trans in-
testinorum tunicas, in lactearum canalicu-
los secedere ; Naturam vero mirabili illitu,
introrsum quod rugosum, aut spongiosum,
mollissimæ substantiæ peristroma aggluti-
nasse
. Omnes Anatomici agnoscunt tuni-
cam intestinorum esse carnosam, ut exsu-
gat chyli tenuiorem portionem, et si acri-
monia præterlabentium humorum ero-
datur, reparari queat : Propterea istud ru-
gosum, et spongiosum non reperitur in
intestinis, nisi loricatio quædam, vel in-
crustatio pituitosa.

Pag. 76. Chylum non trahi sic probas,
Sive liges in mesenterio lacteas, sive intra
thoracis caueam easdem innodaueris, trans
vinculum, hoc est versus intestina, tume-
scentes attractoriam sententiam suffocabunt
.
Istud experimentum tibi non militat ; nam
non dicis infra vinculum, versus recepta-
culum vacuas esse lacteas innodatas, sed
tantum tumescentes versus intestina ap-
parere. Non est verisimile receptaculum
membraneum
, chylum prolectare, ideo-
que propelli chylum in lacteas venas, ut
asseueras. Ac proinde eludis comparatio-
nem illam de hirudinibus, quæ sugunt
Sanguinem : sic venæ mesaraicæ, inquit
Galenus
, intestinis affixæ eliciunt chylum,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
4. Critique des chapitres xi-xii
de la Dissertatio anatomica, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1003&cln=b

(Consulté le 30/04/2025)

Licence Creative Commons