Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
3e de cinq parties, note b.
Transcription

Pages 34‑35, gvillelmi de henaut clypeus.

vasa præparantia, et deferentia
seminis, venæ sanguinis venosi
officina, non cor, non cerebrum
non testes ; quibus propositioni-
bus nihil absurdius vnquam di-
cj, aut excogitari potest. Ne-
cessaria quidem est quædam hu-
moris aut spiritus detentio, sed
magis adhuc necessaria partis
concoquentis peculiaris tempe-
ries.
   Supponit eam, quam e Gale-
no attulit, iecoris compositio-
nem suæ fauere sententiæ, dum
ait. (Verùm si iecinoris composi-
tio meæ faueat sententiæ.) Li-
cet quem fauorem ipsi conci-
liet, non videam. Etsi quippe ve-
nulis innumeris, et mirabiliter
insertis iecur sit vndique plenum,
non ideo concludendum est id es-
se sanguinis officinam, aut id

———

muneris cordi denegandum :
quia mesenterium, renes, lien,
pulmones, et cerebrum venulis
innumeris, et mirabiliter inser-
tis vndique plena sunt. Quòd si
vasorum copiosor numerus ad
detegendum sanguinis princi-
pium plurimùm valeret, nemo est,
qui non id statim cordi tribuen-
dum esse meritò iudicaret, cùm
hepar duarum tantum venarum
exiguis radicibus conspersum sit,
a corde verò quatuor insignia,
et ab ortu patula vasa orian-
tur.
    Prosequitur tamen vt hepar in
cordis locum sufficiat. (Eius
etiam magnitudo, atque color
Pecqueti doctrinæ non parum
aduersatur : ex ijs enim satis in-
telligitur, aliud esse natiuum
huius visceris officium, quàm vt
bilem à sanguine (eo quo expli-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
3e de cinq parties, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1043&cln=b

(Consulté le 29/04/2025)

Licence Creative Commons