Page 3, Ioan. Pecqueti Diepæi Experimenta nova anatomica.
ros anteivit sagacitate) Audi hanc in rem illius sen-
tentiam Encheir. c. 18. Hoc unum, inquit, multos anxios
tenet distributionis diversitas ; nam in Animali vivente sa-
turo et aperto notantur quidem istæ Venæ Lacteæ sparsæ
per Mesenterium : sed aliæ ad Pancreas progrediuntur, aliæ
ad Hepar, aliæ ad truncum Cavæ deriuantur, nullæ ad
Lienem, nec more Venarum Portæ in unum caudicem
coëunt.
Ego, pace tantorum virorum, dixerim ipsorum
neminem peculiari scrutinio Lactearum intra Thora-
cem Venarum latebras tentavisse. Eorum tamen tri-
buendum arbitrer infelicitati potiùs, quàm incuriæ
quòd ignorauerint, non ad Hepar, non ad Venas Portæ, non
ad Cavam prope Emulgentes, ut receptus error obtinuit,
derivari Chylum ; sed, quod inter dissecandum po-
test cuilibet luce clariùs innotescere, ab Intestinis ad
receptaculum quoddam, amplitudinis, quæ
ψοων, saltem in Brutis, compleat intercapedinem.
Illud autem supra Lumborum vertebras, dissemi-
natarum in Mesenterio Lactearum liquorem excipit,
refunditque per eas, quæ intra Thoracem abditæ, ad
ramos usque Subclavios ductu continuo propagan-
tur, donec intra Venæ cavæ caudicem ascendentem
circa Iugulares (externas intelligo) mixtus cum san-
guine, communi tum demum alveo, in cordis vora-
ginem muricandus, {a} et in alimentarem concoquendus
substantiam præcipitet ; sicut evincatur nobili expe-
rientiæ testimonio, quàm appositè Peripateticorum
Princeps et Venarum asserat cor esse principium, et
sanguinis officinam.
- Forme latine inexistante, que j’ai prise pour maturandus : le néologisme muricandus s’explique sans doute par le sens français du verbe latin maturare, « mûrir ».
|