Pages 36‑37, gvillelmi de henaut clypeus.
cat modo Pecquetus) secernat,
quam sola fellis vesicula mira se-
cretione separare potuit, et in
sese velut magnetica virtute at-
trahere : vtque renes eundem
sero repurgant, si noua ita Pec-
queti opinio ratione aliqua nite-
retur, magnitudine renes iecur du-
perare debuissent, quemadmo-
dum bilis quantitas seri excessu
vincitur ; renes enim, inquit
Bartholinus, bini reperiuntur,
quia inter omnia excrementa se-
rosum est copiosissimum, et
vtramque bilem excrementitiam
superat, ob sanguniem, {a} cuius
vehiculum esse debet : cùm in-
super forsan maiores ea ratione
facti fuerint, vt ex Aristotele
post Hippocratem, vtrinque po-
siti venam cauam velut anchoræ
iactæ stabilirent.) At quamuis
è jecinoris magnitudine satis in-
———
telligeretur aliud præterea nati-
uum esse huius visceris officium,
quàm vt bilem à sanguine secer-
nat, hæc certè propositio Pecque-
ti opinioni non aduersaretur.
Dicet bilis à sanguine secretio-
nem esse vnum, non vnicum è
præcipuis iecoris officiis, quam
non sola fellis vesicula mira secre-
tione separare potuit, et in se ve-
luti magnetica virtute attrahere,
quòd rationi, atque doctrinæ
orthodoxæ, congruum magis sit,
hanc secretionem potius hepatis
virtuti expultrici, omnium par-
tium, præcipuè officialium com-
nunj, quàm solius vesiculæ secre-
trici, et attractrici tribuere. Di-
cet inquam præter eum vsum ie-
coris, esse et alios, vt nempe ve-
nam cauam, portam, earumque
diuaricationes fulciat, vt, dum
magna sui parte ventriculo assi-
- Sic pour : sanguinem.
|