Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
3e de cinq parties, note e.
Transcription

Pages 40‑41, gvillelmi de henaut clypeus.

Consensu, tuoque imprimis te-
stimonio (modò conferatur cum
jecinore aliorum animalium eius-
dem magnitudinis) et vt nota-
uit idem Bartholinus, magnitu-
do, et crassities hepatis in ho-
mine insignis, et maxima (vti
et cerebrum) non tantùm ob
nutritionem, quemadmodum in
brutis, sed ob spirituum anima-
lium procreationem, qui dissi-
pantur sæpius (et ex vitalibus
generanturn hi verò è sanguine)
et magis ob varias in homine
functiones. Hæc præterea subiun-
git idem author, maius tamen
est hepar in frigiidioris intempe-
riei corporibus, et in timidis,
et gulosis, vt calor cordis au-
gescat. Ex quibus non obscurè
consequitur, quòd ad illud con-
uertere chylum in sanguinem per-
tineat, non autem hund solum-

———

modo translocare, admixtæque
bilis expedire consortio.) Sed
hæc iecinoris magnitudo Pec-
quetum non obruet ; nec enim
tota moles hepati ad solam bilis
excretionem sed etiam ad vsus
prædictos concessa est. Vnde a-
nimalia in quibus magis abundat
bilis, et fellis vesicula magis
patula, et spatiosa est, iecur pro-
inde nec amplius, nec crassius
habuissent, vel si copiosiore bi-
le abundassent. Si autem constat
de prædicta experientia, non abs-
re {a} Pecquetus reponet, maioris
molis hepar à natura homini
concessum esse, quòd structu-
ram omnium animalium perfec-
tissimam adeptus sit ad actio-
nes ; et vsus prædictos omnium
animalium perfectissimè eden-
dos. Si tamen hepar in bilis
tantùm secretionem incumbere


  1. Sic pour : non abs re.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
3e de cinq parties, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1043&cln=e

(Consulté le 29/04/2025)

Licence Creative Commons