Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
3e de cinq parties, note f.
Transcription

Pages 42‑43, gvillelmi de henaut clypeus.

sustineat, arguet illico ideo
iecur hominis omnium eiusdem
molis animalium iecore maius
esse, quòd exquisita magis bilis
in hominis, quàm aliorum anima-
lium hepate secretio fieri de-
beat ; cùm homo sit omnium
animalium temperatissimum, et
copiosissimo sanguine per huius
visceris parenchyma transcolan-
do abundet ; cùm etiam spi-
ritus animales è temperato ad-
modum sanguine, vt rationi
seruiant, fieri debeant. Nec facit
contra Pecquetum, quòd quan-
doque animalium, quàm hominis
patens magis sit bilis vesicula ;
cùm enim homo sit ipsis longè
temperatior, ideo citiùs ipsis hanc
bilem excernit ; vnde etiam fre-
quentiùs ei, quam ipsis aluus sol-
uitur. Bartholini quam affert au-
thoritas facit contra se ; si enim

———

in timidis, frigidis, et gulosis a-
nimalibus maius sit iecur, vt ca-
lor cordis augescat, aduersus ip-
sum minùs obscurè euincit Pec-
quetus cor esse potius sanguinis
officinam. Vt vt sit ad explo-
dendam nouam doctrinam ipsa
experientia fultam, parum facit
authoris effatum, quem latuit
experientia ipsa, quique nihil a-
pertè super ea re asseuerat.
    Coniicit telum imbelle et sine
ictu. (Præterea quo spectat ad
colorem, flauescenti potius tinge-
retur, quàm rubicundo (qualis
tamen in hepate sano cernitur)
cùm, vt ex Pecqueto loquar, si-
cut tinctores assolent iisdem co-
lorum notis, circa quos operan-
tur, manus inficere, ita omne
colum contractum transeundo,
excrementi, quod excernitur,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
3e de cinq parties, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1043&cln=f

(Consulté le 29/04/2025)

Licence Creative Commons