sunt in Medicinam introducta vel à Galeno, vel
ab alio, qui eum præcessit.
Nunc expendamus opinionem Aristotelis de
Hepate et Felle, lib. de Historia {a} animalium, c. 15.
Quibus Iecoris constitutio salubris est et sanguinis
natura, quæ iecur subeat, dulcis accedit, hi aut
nullum fel in iecore habent, aut Venulis quibus-
dam inclusum continent, aut partim habent, par-
tim non habent. Quamobrem iecinora eorum quæ
felle vacant, dulcia sunt, probéque colorata. Ani-
malia quæ felle carent, sunt viuacioria et longioris
vitæ, vt equus, mulus, asinus, ceruus, dama, om-
nium viscerum nullum necessarium animalibus,
nisi iecur ; Fel iecori adiunctum non rei cuipiam de-
legatum : sed excrementum esse videtur, quomodo
alui intestinorúmque sedimen. Lib. 3. de partibus
Animal. cap. 7. Partes nostri corporis geminas
Natura condidit, in cerebro, pulmonibus, Corde ;
et hepati opposuit sinistra parte lienem, tanquam
iecur adulterinum, Cor et Iecur, omnibus ani-
mantibus necessaria sunt. Alterum propter caloris
originem ; alterum Iecur ad Cor cibi coquendi gra-
tia additum est, atque nullum animal sanguine
præditum his duobus carere potest. Videtis vtrius-
que visceris necessitatem.
Pag. 102. De veritate mihi cum Riolano cer-
tamen est. Vtrius nostrum illa sit, neutrius est fer-
re iudicium ; hinc compescendis litigiorum æstibus pro-
ferat æquitatem. Hunc quidem eligo, non sanè, qui
me amet, sed quilibet veritatem quærit, qualem
expono nudam oculis volentium. Accipio lu-
bens istam conditionem, quam video sese nuper
- Sic pour : Partibus.