Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
4. Critique des chapitres xi-xii
de la Dissertatio anatomica, note g.
Transcription

Page 163, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

Aër eorum pulmones follium opera in-
spiratus, non sine impetu ad inferiora
pertransit.

Page 80. In respiratione dum pulmones
dilatantur, deorsum premunt diaphragma,
iecurque, quod tum pistillum agens succu-
tientis per unterualla molis grauamine adi-
git chylum, non tantum è ventriculo, et
intestinis secedere, sed etiam in lacteas im-
pellit
. Non explicat in qua parte respira-
tionis pulmones dilatantur, et diaphra-
gam deprimitur. Dein Hepar tangit dum-
taxat colum intestinum in homine, vel
potius illi suppositum est, nulla alia in-
testina comprimit ; Per omnia volumina
intestinorum sunt dispersæ venæ lacteæ,
at intestina gracilia in lateribus medio,
et imo ventre collocata, et disposita ia-
cent : Crassa superne reducta et reuoluta
sunt instar arcus, vel sepimenti tenuia
circumdant. In brutis contrarius est in-
testinorum situs. Quomodo in his iecur
pistilli vicem obire potest suo pondere ?

Addis hunc etiam motum compressiuum
iuuare possunt ventriculus, et intestina
.
Non video quomodo id præstare queant,
nam deorsum vergunt in brutis, quæ
prona terram spectant, etiamsi bruta in
latera iaceant, in quo situ diu stare ne-
queunt. Deinde, secundum ductum et

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
4. Critique des chapitres xi-xii
de la Dissertatio anatomica, note g.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1003&cln=g

(Consulté le 30/04/2025)

Licence Creative Commons