Pages 44‑45, gvillelmi de henaut clypeus.
colorem non parum referre cer-
tum sit, et exploratum.) Hæc
instantia irrita est ; nam in mix-
tione rubicundum copiosum fla-
uus color paucus non tingit, vt
experientia multiplici constat,
præsertim è sanguine ictericorum
misso, qui rubicundus est. Peti-
ta similitudo à coli intestini colo-
re hìc inualida est, quia multum
album à pauco flauo inficitur. Si e-
ius ratio valeret, sequeretur quòd,
etsi sanguis fieret ab hepate, at-
tamen id flauo colore inficeretur,
nam bilis id perreptat.
Stat a partibus hepatis. (Cæ-
terùm icterus, qui inflammato
hepati succedit, dum eo accen-
so totus subinde sanguis inflam-
matur, et in tantam alteratur bi-
lis copiam, vt redundante fellis
vesicula, flauescentis huius hu-
———
moris effusior alluuies crassorum
excrementorum, vrinarum, to-
tiusque corporis natiuum colo-
rem inficiat, ac deprauet, conse-
quenter probat in hepate sangui-
nem præparari ; nulla enim cor-
dis vel ardentissima intemperie
tanta in eo, tamque velox per-
fici potest alteratio.) Proposi-
tus icterus sanguinem in hepate
generari non probat ; cum eadem
prorsus ratione sanguinem in lie-
ne præparari conficerem, qui in
morbis lienis in magnam altera-
tur bilis copiam, à qua sæpe ex-
crementorum crassorum, vrina-
rum, et semper totius corporis
color natiuus à subliuido fæda-
tur. Sic de renibus affectis, et
suo officio minimè fungentibus,
et his hydrope superueniente di-
cendum, quòd hinc sanguis sero
inundetur, corpus totum in
|