Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
4. Critique des chapitres xi-xii
de la Dissertatio anatomica, note i.
Transcription

Page 165, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

piratione, dum anteriora deprimuntur, fie-
ret isthæc compressio, et propulsio chyli
in venas lacteas. Adde quod inferior me-
dietas diaphragmatis in expiratione non
potest ascendere, propter carnosas illius
appendices immobiles, quæ impediunt
eleuationem diaphragmatis. Præterea, si
Iuuenis iste sciret diuersam esse confor-
mationem diaphragmatis in homine, et
brutis, non dixisset diaphragma in duas
partes transversas sectum ; et secundum
diuersam medietatem diuersimode mo-
ueri, quod etsi verum esset in brutis, non
sequitur idem in homine reperiri ; Quia
in homine, centro nerueo diaphragmatis
est adnexum orbiculatim pericardium,
atque mediastinum secundum longitudi-
nem diaphragmatis, à cartilagine xiphoi-
de vsque ad dorsum adhærens, impedit
istas diuersas motiones diaphragmatis, in
vtraque parte respirationis. Insuper, cum
diaphragma sit musculus simplex, vni-
formis, ratione carnis, et fibrarum, quæ
à circumferentia carnosa ad centrum ner-
ueum concurrunt, non potest habere dif-
ferentes motiones, in diuersis partibus,
eodem instanti, puta in expiratione, vel
inspiratione.

Præterea negat, In pectore et abdomine
musculos, quos nuncupat respiratorios, quid-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
4. Critique des chapitres xi-xii
de la Dissertatio anatomica, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1003&cln=i

(Consulté le 30/04/2025)

Licence Creative Commons