Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note n.
Transcription

Page 26, Ioannis Riolani Responsiones duæ.

his Tyro merearis audire, qui dictaturam in
alios sumis. {a} Vale et monitus sape. {b}

Pag. 119. Secundum Experimentum nihil
concludit. Intendit demonstrare receptaculum
continere Chylum repletis lacteis Mesentericis,
et Chylum contineri in Lacteis Thoracicis. In
consequentiis id obseruo contra Pecquetum : in-
tra receptaculi cauitatem Valuularum obsta-
cula, in Mesentericarum ostiis ad regressum
contituta. Ergo Mesenterici rami Venosi sur-
culi ad receptaculum pertingunt, quibus Val-
uulæ sunt appositæ, ne Chylus violenter rapia-
tur ab Hepate, nondum probè subactus, et at-
tenuatus.

Pag. 121. Vtinam tentasset eximium hoc ex-
perimentum Riolanus : cognouisset receptaculi am-
plitudinem ex effluentis, dum rumpitur, Chyli co-
piâ, et si cum Thoracicarum lactearum exilitate
comparetur, moram in receptaculo Chylum facere
.
Tu declaras exilitatem lactearum Thoracica-
rum, atque Chylum, cùm non possit fluere per
exiles istas Venas, in receptaculo moram facere,
vel vt in vicinos renes superfluos humores Chy-
li deponat per emulgentes, receptaculo adhæ-
rentes. Ergo emulgentes excipiunt Chylum et
deponunt in renes, quod antea negauit, nullis
partibus Chylum per Venas communicari
.

Pag. 119. Perperam Riolano pag. 168. Lien
creditur appositus ventriculo, ut ex eo attrahat su-
perfluas humiditates
. Miror tui ingenij stupidi-
tatem, quod commendatur à Doctoribus Pari-
siensibus Aristotelis genio et ingenio animatum.
Nunquam legisti Aristotelem, lib. 3. de partibus


  1. Jean ii Riolan a opportunément corrigé la source citée : quam vix in his Tyro merearis audire, qui dictaturam in alios sumus (qui est incompréhensible).

  2. Ajouter (errata) :

    Interea moneo istam controuersiam de Venis Lymphaticis, seu aquosis, prius detectam fuisse à Veslingio in suo Syntagmate secunda Editionis, et ab eius Discipulo Dominico de Marchettis, quamuis ignaro, declaratam fuisse, qui Anatomiam scripsit adeo insulsam et solœcismis refertam, vt indignus sit commemoratione nostra, propter er-ro-res.

    R. Habet Ausonium liber hic, habet atque Pelasgum,
           R. Habet Hebræum, prætereaque nihil
    .

    Ductus à Virsungo inuentus non vnum tantum foramen habet, quod Intestinum duodenum perforat, sed alij Canales ab ipso oriuntur, qui in cadauere à me fuerunt observati, qui quidem versus Hepar porrecti, extra Pancreas Anastomosin siue plexum faciunt, postmodum disiuncti, supra Venam Portæ et Arteriæ Cœliacæ ramum ad Hepar perueniunt, ipsumque ingrediuntur ; Postmodum à prædicto ductu alij angustissimi et exiguissimi ductus oriuntur, qui per mesenterium sparsi ad intestina tenuia perueniunt. Isti in viuis animalibus sectis solum apparent, in mortuis propter exiguitatem, filamentorum figuram ostendunt. Igitur inferiores Chylum ab Intestinis tenuibus suscipiunt, ipsumque ad Pancreas ferunt, in quo purior fit, et postea per ductus superiores ad Hepar peruenit, et quod fæculenti remanet per ductum perforantem intestinum duodenum exit, et ad Intestina materia ipsa descendit. Quod foramen non semper vnum, sed duplex aliquando obseruauimus. Editus hic Liber Patauij die 29. Ianuarij, 1652.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
seconde Responsio aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1654)
3. Première partie, note n.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1052&cln=n

(Consulté le 18/04/2025)

Licence Creative Commons