Page 172, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.
paratur in iecore, non esse secundæ coctionis
excrementum, sed in Sanguine generari, ex
iugi illo, qui fouet Cor, ardore, et calefa-
cit Sanguinem, qui totus bilesceret, nisi isto
emunctorio hepatis expurgaretur. Vt hoc pro-
bet, adducit exemplum sanguinis materni,
qui appellens ad iecur, sua bile, expurga-
tur, et recipitur in cysti supposita hepati.
Sed ille Iuuenis ignorat, quod nihil adeo exco-
ctum esse atque defæcatum, quod non
habeat aliquid dissimile, quod in noua co-
ctione secernitur : sic Sanguis maternus
sæpissime impurus, ex prauo victu quo
mater vsa fuerat, ut fiat fœtui consocialis,
iterum breuiter alteratur in hepate fœtus,
et reprugatur sua bile : si Sanguis ex chylo
elaboratur in Corde, ibi secunda erit co-
ctio collocanda, et sanguificationis excre-
mentum, bilis, referenda erut ad secun-
dam coctionem. Ergo desipis, quando ne-
gas bilem esse excrementum secundæ co-
ctionis. Forsan dices, Generari bilem à
iugi illo, qui fouet Cor, ardore, et calefa-
cit Sanguinem, qui totus bilesceret, nisi isto
emunctorio hepatis expurgaretur. Tu facis
Cordis calorem igneum, in suo statu na-
turali incendiarium, quem omnes blan-
dum, et benignum agnoscunt, nisi per fe-
bres et alias causas externas accendatur.
Quid respondebis Aristoteli, lib. 1 de histo- |