lum in Ascendente Caua cum sanguine veluti
cum aqua vinum commisceri. Neque hoc expe-
rientia destitutum est ; si enim plenâ etiamnum
Cauâ, Mesenterij centrum seu receptaculum
premas, ita confundi videas cum sanguine Chy-
lum, vt vix ille quidquam purpurei coloris a-
mittat. Imò, cùm aperuissem aliquando supra
Cor Cauam, nihilo discolor reliquo sanguini
cruor effusus est ; Et exinde jam in Caua con-
clusi lacteo Chylum exui colore.
Aduertat Lector insignem contrarietatem,
etsi demonstrauit Chylum in hac sectione Cor-
dis fluentem, introduxit in Cor feruidum sty-
lum cauum lactis plenum, et seuo in osculo {a} in-
feriore obturatum, vnde effluxit lacteus liquor.
Stratagema subdoli Normani.
Pag. 124. Prima coctione si Chylus non fuerit le-
gitimè coctus post circulationem, denuo refluit ad
Cor, ac toties repetendæ officinæ reiterat vices, do-
nec absoluti sanguinis complementum adipiscatur :
Et ob id puto mirabilem illam institui Diuinâ pro-
uidentiâ Sanguinis circulationem, vt multiplici per
officinam transitu, quod vnico perfici nequiuerat,
obseruetur. Ergo Harueo multum debet Pecque-
tus, ob inuentam circulationem, nam eius de-
fectu nullum haberet vehiculum ad Cor Chylus
Pecqueti, et qui negaret circulationem sangui-
nis, atque falsam demonstraret, destrueret san-
guificationem Pecqueti in Corde. Ego verò su-
stineo quod demonstraui contra Haruæum et
Slegelium, sanguinem non Circulari in prima
regione, nec in tertia ; ac proinde suis excremen-
tis non expurgatur Chylus Pecqueti.
- Sic pour : oscillo.