Note [39] | |
Jean ii Riolan a exposé sa singulière conception de l’artère splénique {a} dans le chapitre de son Anthropographie consacré à la rate, pages 139‑140 : {b} […] Lienem esse emunctorium Hepatis, reconditorium crassioris sanguinis, ac proinde opitulari ipsi Hepati, dum talem humorem ad se rapit : Quinetiam chylosi inservire, dum ex Ventriculo superfluum humorem exsugit, vt melior fit chylosis et consistentiæ crassioris chylus. Superfluus hic humor per arteriam splenicam in Aortam deriuatus, ab emulgentibus arteriis rapitur, deductus in Renes, et Vesicam, sicque Hippocratis et Aristotelis conformis opinio conciliari potest cum Galeno, quia istud officium emulgendi liquorem superfluum ex Ventriculo, non impedit crassioris sanguinis conseruationem in eodem viscere. Cùm enim Vena Porta sit distincta à Vena Caua : et intra Hepar ex chylo sanguinis elaborati, tenuior portio transferatur in Cauam, impurior traditur per Venam Portam partibus aluinæ regionis alendis. Cùm autem sint quamplures, natura parauit reconditorium sanguinis, et emunctorium alterum Hepatis, Lienem ex quo tanquam Promocondo, si deficiat sanguis in Hepate, vel in trunco Venarum Mesaraicarum esca repetitur. Sanguis verò lienosus, quia limosus et crassus, alterius sanguinis arteriosi affluxu, et permistione attenuatus, et auctus, aptior sit nutriendis partibus aluinæ regionis, et refluus in Hepar, quandiu integer est, ipsum lædere non potest. |
Imprimer cette note |
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. –
Texte : Jean ii Riolan Responsiones duæ (1655), seconde Responsio aux Experimenta nova anatomica de Jean Pecquet (1654) 3. Première partie, note 39. Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1052&cln=39 (Consulté le 18/04/2025) |