Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre v, note d.
Transcription

Page 41, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

Obiectiones adversus extravasationem
Sanguinis dissolvuntur.

Sed audio reclamantem subtilioris in Arteriâ San-
guinis prærogativam. Nam si transcolatus est in
carnibus, quî venæ crassiorem, inquies, effundunt ?

Meritò sanè, tecúmque forsitan mirabundus adstu-
perem indebitam crassitiem, si totum, quod contii
nent, Arteriæ serum, si calorem eodem fervore, si
impermixtum denique tabescentis carnis senio, pos-
sent Sanguinem venis intrudere : At nenimi dubium
est, Arteriosum serum partim in renes secedere, dif-
fundi partim per carnes, partim per insensilem trans-
pirationem evanescere ; sicut et eâ, quæ tunicis Ar-
teriarum est, spissitudine, fomitísque viciniâ calo-
rem sustentari, frigore spermaticarum partium re-
languescere, cordisque derelicti sensim intepescere
distantiâ ; Adde et pororum faciles expiraturo mea-
tus ; carnes autem ut pabulo crescunt, ita destrui je-
junio ; id alternis per diem approbant langor vigór-
que, sicut esuritio atque saturitas. Quod nunc in
carnes coït, brevi senescens, supervenienti ut plu-
rimùm cedit nutrimento ; nempe, quod algoris of-
fendiculo coaluerat, calidi fluoris dissolutum accessu
interceptum iter rursus aggreditur, et recoquendum,
repetit officinam.

Imminutum serum est, temperatus calor, admixtæ
carnium mutatarum fæces, quid mirum Arteriosum
Sanguinem, à venoso substantiæ consistentiâ supe-
rari ?

Nec sapientiùs Obiicies ejusdem extra vasa

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre v, note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0025&cln=d

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons