Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre vi, note d.
Transcription

Page 46, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

sum, puto, quis ruentis in Aortam molis insulsè gra-
vitati tribuerit.

Sed nec ipsa, quæ crus alluit Arteria, cum ligabi-
tur (si tribuendus ponderi Sanguinis, ut in inverso
siphone, motus) sub vinculo poterit, contra expe-
rientiam, vacuari ; nam tantillum illic residuum San-
guinis, totum nequibit, quod in Cavâ gravitat, San-
guineæ moli pondus sursum versùs protrudere.

Cum autem dixi mortuorum exhaustas Sanguinis sub-
tilitatem refundendum. Est enim huic sua quoque
densitas, nec ejus forsitan, qui venis tum Cavâ,
tum etiam Portâ includitur, minor crassitudine.

Momenti suppeditabit facilis experientia. Viven-
tis Animalis vulnera Cavam eôdem cum Aortâ,
sed et ipsam pariter, si lubet, Portam tempore ;
certè suo quisque vasculo elicitus Sanguis residet ;
nullus solvetur in vaporem ; et nisi, qui ex Arte-
riarum ramulis exprimitur, lætiori paulò purpurâ
rubesceret discrimen quæreres inanissimo examine.

Poteris et in moribundo Sanguinem Arteriosum,
si Arteriam in curribus {a} liges, sistere ; hoc et ipse mul-
toties operatus, subtumidam esse versum cor Arte-
riam, Sanguine vidi nequaquam evanido.

Ergo cum nec siphonis ratio circulari Sangui-
nis motui conveniat ; nec ipsum pondus eidem in-
servire videatur, imò esse plerunque (sicut in pen-
dulis negligentiùs artubus planum est) impedimen-
to ; ad externi virtutem incitabuli, proprio defi-
ciente, confugiendum.


  1. Sic pour : cruribus (corrigé dans l’errata).

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre vi, note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0026&cln=d

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons