Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre ix, note e.
Transcription

Page 66, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

siphonis ansati beneficio sperant deducere, ne sit
mons ejus celsitudinis, quæ duos et triginta pedes su-
pra fontem exuperet, inani alioquin labore operam
consumpturi. Idem erit et de Antliarum aspiran-
tium, ut vocant, altitudine firmum et stabile judi-
cium ; Mitto cæteras Antlias, ac eas præsertim in qui-
bus Embolus sitularum instar aquis exhauriendis im-
mergitur, nullum enim in earum tubis ascensûs ter-
minum aqua sublevata nanciscitur, nisi quem virtutis
Embolum moventis præscribit robur, sed nec ullum
habent cum vacui metu aut aëre negotium.

Cum ergo nullatenùs in Antliam Attractio-
nis
incitabulo, sed circumfusi aëris Elasticâ gravi-
tate, aqua contrusa festinet, non est quòd in refel-
lendis, quæ Adversarij ex eâ machinâ inaniter ad sua-
dendam cordis Attractionem hauriunt, ar-
gumentis, diutiùs immoremur.

   Folles non aspirant aërem, sed extrinsecus intrusum
excipiunt
.

Nec feliciùs cor in Suctionis sive Attractionis
probationem follicaverit. Folles aërem non at-
trahunt exugúnt-ve, sed intrusum externâ vi cogun-
tur excipere.

Intra complicati, clausi-ve Follis latebras delites-
cens aër, ejusdem est Elateris cum exteriùs circumfu-
so ; ac si immotos utrumque continet æquilibrij
quies ; dum Follem distendis, etiam tum interior aër
(ut in cyprinâ vesiculâ planum fuit) spontaneo, pro-
indéque debiliori dilatatu raresceret, nisi exterioris
fortior virtus propiorem infundibulo extrinsecùs aë-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre ix, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0029&cln=e

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons