Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre x, note b.
Transcription

Page 74, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

nullis intermittatur objectaculis fluoris impetus, pos-
se vel ad ipsum usque cor solius compressionis nixu
Sanguinem refugere.

Verùm memineris impulsum in arterias Sangui-
nem, etiam continuitatis nomine venosum ita con-
trudere, uti tamen nihil è venis in cor refluat ante
absolutam penitus systoles actionem, et diastoles ini-
tium ; ob id arterias non solùm, sed et ipsas venas in
extremo systoles momento duplici {a} Sanguinis, veteris
scilicet et adventitij copiâ turgescere.

Intensior tum, ob Sanguinis (durante systolâ) mo-
ram, vasorum tunica innatum excitat ad naturalis ca-
pacitatis modum Elaterem, ut, statim atque triglo-
chinωn obstaculum succedente diastole desierit, ex-
cubantem virtutem ocyùs promat, et in patulos rela-
xati cordis vacuósque sinus compressum Sanguinem
cogat irrumpere.

Atque hinc patet spontanea vasorum contractio,
sequitur violentia.

De violentiâ vasorum contractione.

Hanc autem excitant, vel humoris acrioris aspe-
ritas, sic intestinorum membranas bilis acrior
in rugas coangustat ; vel punctio continuíve quâlibet
ex causâ solutio ; sic, cùm aliquando duodenum ape-
ruissem prælongo vulnere, fluentem è pancreatico
Virsungi, quod hoc intestinum intrat, vasculo li-
quorem observaturus, ita sese intestinum corrugavit,
ut, et ad medias contraxerit vulnus, et restricto Vir-
sungici
canalis ostiolo, aquei, qui scaturiebat inde,
humoris effluxum prorsus compescuerit. Atque idem


  1. Sic pour : duplicis.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre x, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0030&cln=b

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons