aliqua chyli scaturigo vel ex mesenterio, vel etiam
ex receptaculo præcipitet, attentissimis oculis collu-
stro longâ usque ad tædium morâ. Et, quoniam post
centenum ad minus hujusce experientiæ periculum
frustra semper expectata chyli fuit eò loci proruptio,
nullum chylum in eum canalem effundi concludo.
Rursus venæ portæ reseco truncum, ambos quo-
que cœliacæ aut, ut sæpe contigit, splenicæ ad je-
cur arteriæ ramos, necnon omnia, quibus corpori
adhærescit jecur, retinacula. Tum, eliminato jeco-
re, portæ truncum (quantum mesenterium sinit) in
longum similiter findo, effusúmque exhaurio cruo-
rem. Specto mesaraïcas venas ; sanguine vacuantur
universæ : pari fato flaccescit tota venæ portæ distri-
butio. Specto Asellij lacteas, omnes turgent perseve-
ranti plenitudine ; nulla quaquaversum candidam,
quâ tumet, substantiam vomit : saltem si operatum
fuerit exactè, nec inter dissecandum imprudentis
anatomici gladius aliquam libaverit.
Ex quo Experimento hæc sequuntur.
I. Quandoquidem contentus in lacteis ve-
nis, quem Riolanus chylum nuncupat, succus
nec in descendentem venæ cavæ alveum à corde ad
iliacorum usque dissidium, nec in ipsos iliorum ca-
nales (siquidem possit exertissimis oculis haberi post
multiplicem experientiam fides) influit, patet esse
quod ait ipse Riolanus (opusuclorum in secunda parte
pag. 187. ubi de thoracis lacteis disputat) evidentis-
simo (saltem quod ad cavam descendentem attinet)
falsissimum argumento. Sunt igitur, inquit, istæ venæ