V. Esse proinde sanguinis etiam, non chyli
emunctorium jecur, ob eamque causam fellis cysti-
dem iis animalibus naturam concedere quorum co-
piosior in sanguine amaror est. Imò potest nonnun-
quam hepar et laiis esse excrementis emunctorio :
patuit id mihi non semel in dissectis vervecibus quo-
rum hepar post esum herbarum quarundam ad fellis
cystidem alteram apllicuerat viscoso quodam hu-
more et animalculis gravidam non paucis ; horum
minima formiculas ex colore dixisses ; et amplitudi-
ne maxima pollicali longitudine soleas imitantia
subviridem cuticulam cinericiis lineolis distingue-
bant ; cæterùm vervecibus intra annum (ut ex pasto-
re didici) perituris lethalia.
VI. Atque, ut rectè Riolanus infert pag. 176.
Morbi qui in hepate collocantur, quales sunt diar-
rhæa chylosa, diarrhæa hepatica, cachexia, atrophia,
hydrops, non ampliùs dependebunt ex ejus actione
læsa scilicet imminuta vel abolita attractione et re-
tentione chyli, vel ex frustratione sanguinificationis ;
nec sanè mirum id videri debet, cum ipsum nec chy-
lum trahat, nec sanguinem conficiat. Absit tamen ut
prorsus ab hepate morbos ejusmodi nullatenus cén-
seam dependere.
Chylosa diarrhæa, quâ scilicet mixtim cum retrimen-
tis excernitur chylus, oriri potest (sicut Riolanus pater
in peculiari sanandi methodo, cap. 48. sapienter indi-
cat) ex obstructo mesenterio ; Nam licet sanissimum
hepar congruentissimum accendat, ad optimam chylo-
sin, aut chymosin potiùs calorem ventriculo, si tamen
vel obstructum fuerit mesenterium, vel humoris vis-
cositas intimam intestinorum tunicam lubricans ob-