Page 110, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis Nova de thoracicis lacteis Dissertatio.
turârit lactearum infundibula ; certum est prohibitum
ingredi chylum pariter secretum iri cum ciborum fæ-
cibus. Idipsum necesse est obstructis thoracicis lacteis
contingere : nam ubi repletus fuerit ab intestinis ad
obstructionem alveus, nulla tunc profectò fieri chyli
poterit infusio, nî receptaculum vel rumpatur, vel ad
renes cum sero superfluo refundat per urinas excer-
nendum. Accidit hoc interdum et agnoscat Riolanus,
quod abnuit opusculorum part. 2. pag. 169. Dum in
urinis sedimentum apparet lacteum per aliquot dies et menses,
non esse verum pus, neque pituitam puterefactam, aut puri-
formem ; modo dolor nullus adsit in renibus, nec fuerit unquam,
neque cruentæ urinæ præcesserint, sed esse portionem chyli è re-
ceptaculo nostro per arterias emulgentes secedentis.
Quod si propter obstructas mesenterij lacteas cum ex-
crementis defluat chylus, etiam ventriculo et hepate
suum quoque officium laudabiliter agentibus, exclu-
ditur quidem (ait ibidem Riolanus pater) sed crassus et co-
ctus, non tenuis et aquaeus, ut in fluore cœliaco, ubi chylosa
quidem dejiciuntur, sed liquida, quia ventriculi et intestinorum
imbecillitate accidit. Mihi tamen facilè persuadeam ejus-
modi ventriculi et intestinorum imbecillitates crebro
ex obstructionibus hepatis, vel ejusdem intemperie
procedere. Quod si multiplex fuerit lactearum ob-
structio, et adversus aperientium remediorum vim
pertinax ατοφιαν sequi necesse est interdicti alimenti
penuriâ, unde nec reparantur sanguinis impensæ, nec
corporis tabescentis substantia resarcitur : hoc in spinæ
luxatione contingit aliquando sive fuerit illa κυφωσις
sive λορδωσις, sive etiam σκολιωσις.
Quod ad hepaticam diarrhæam spectat, quæ dicitur
Rondeletio lib. 3. meth. curand. morb. c. 39. Fluxus chylo- |