Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note l.
Transcription

Page 114, Ioan. Pecqueti Diepæi Doct. Med. Monspeliensis
Nova de thoracicis lacteis Dissertatio
.

bilitetur splenis tunica, etiam in abdomen pari cum
jecore fato ad hydropisin humores resudabit.

Hinc an mirum videri debeat, si animadversa in
jecore atque liene ejusmodi incommoda etiam in
ventriculo posse contingere suspicemur ? ventricu-
lus totum, quo utitur, à duobus iis præcipuè visce-
ribus calorem mutuatur, quem si debilem excipit,
perperam concludes legitimæ coctioni suffecturum ;
Hinc prava chylosis oritur et cachexia corruptis incocto
chylo humoribus : et cachexiam ejusmodi sanæ men-
tis quilibet non injuriâ debilitati jecinoris acceptam
retulerit. Atque ita suis hepar morbis, hoc est qui
hactenus hepati tributi sunt, minimè (sicut imme-
ritò Riolanus 176. pag. conquestus est) destituetur.

VII. Qvandoqvidem excrementum splen
expurgat melancholicum, ergo nec ipsum ab hepate
per splenicum canalem excipit ; et ideo excremen-
tum illud sicut et bilis ex tota sanguinis massa expri-
mitur, cum indubitatè nullus in jecur chylus succe-
dat, nec in sanguinem proinde illic ullus valeat com-
mutari.

Quod si dixeris per Virsungi canalem in splenicum
parenchyma chylum infundi, reclamabit ratio, nul-
lum est inibi canalium commercium ; contradicit ex-
perientiæ exactum testimonium : Apertis ego sæpius
canum abdominibus, in longum diffidi celeri gladio
duodenum, atque eodem semper exitu reperi cer-
tum quendam instar aquæ limpidæ et aciduli, perexi-
guè tamen ut videbatur, saporis liquorem ex eo ca-
nali in duodenum effluere. Vnde mihi facile per-
suasi canalem eiusmodi naturæ providentiâ lymphæ
sanguinis expurgandæ institutum, atque, in intesti-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Nova de thoracicis
lacteis Dissertatio
(1654)
Expérience i, note l.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0042&cln=l

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons