nam segetem superesse observationum uberrimam
puto. Et erunt forsan quibus cognitis (utinam no-
bis superstitibus talia contingant) iter paretur ad mor-
tem integrâ bonâ valetudine jucundiùs paulò et diu-
tius expectandam, vel minùs acerbo doloris sensu
obeundam. Et quamvis nondum satis perspecta sit
inventorum physiologicorum utilitas in pathologicis
et therapeuticis ; nullum tamen bonæ mentis aman-
tem oblectare {a} non debet, sui cognitio dilucida vel
nunc paulò clarior facta.
Polos mehercule duos nominare soleo circulatio-
nem sanguinis, et chyli in cordis usque ventriculum
dextrum derivationem, quibus innitatur jam volua
túrque Medicinæ systema ; quibus antea punctis ca-
rens irrito conatu fuit excultum ; quibus verò immo-
tis perseverantibus promovebitur. Ad illa enim duo
revocari poterunt, et ex illis pendere debent, quæ
supersunt meditationibus et curiosorum hominum
sagacitati excogitanda circa læsas, vel integras par-
tium similarium, dissimilariúmque functiones : si pau-
cula nimirum adjiciantur circa latentes adhuc mea-
tus, canaliculos, valvulas, anastomoses, vasorum in-
sertiones, divaricationes, et hujuscemodi alia minu-
tiora, quæ fugiunt obtutum nostrum in cadaverum
dissectionibus ; quippe in quibus eversa funditus ja-
cet corporis viventis œconomia, vel effuso liquore,
vel exhalatis spiritibus, vel concidentibus vasis et alio
planè modo dispositis, quàm nuper Animalibus dis-
posita fuerant.
Præterire non possum, quàm apposita videatur et
elegans tua illa cerebri cum planta, quæ bulbosâ sit ra-
dice, comparatio. Cerebrum tuo nunc beneficio non
- Sic pour : objectare.