Page 212, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
tium, et earumdem per cœcos et multiplices anfra-
ctus in terras refluentium. Non enim in refluxu cir-
culantur aquæ Oceani, sed dum intumescunt et
inundant, per easdem vias accedunt ad littora, à qui-
bus, subsidendo et se sorbendo recedunt. Contrave-
rò quemadmodum occulto itinere subit terras et pa-
lam venit, secretò revertitur mare, quod, inquit Se-
neca, per multiplices anfractus terrarum verberatum
amaritudinem ponit, et in sinceram aquam transit ;
sic sanguinis alterni recursus sunt, isque à corde emis-
sus eidemque redditus vera circulatione per carnes
transcolatur ; ubi cum impurus est, sordes suas depo-
nit, scabiei, lepræ, impetiginis causas, ac tot affe-
ctionum cutis, quæ ideò rectè universale emuncto-
rium appellata est. Quemadmodum etiam in terra
humoris sunt genera complura, quæ terram ubivis
replens et permeans aqua non abducit in transitu,
nec impedit quin in lapides et metalla concrescant ;
quemadmodum tot rerum semina, tot succos, tot li-
quores, tot mineralia, tot plantas aqua non confun-
dit, sic sanguis è corde ameno {a} blandus alveo, modo
se in arterias fundens, modo in angustias resorbens,
aut carnium cuniculis condens, et hinc sæpius in ve-
nis nasci gaudens (quod de quodam amne dixit Pli-
nius) partium nutritioni non officit, cui potiùs cir-
cum fluxu suo facilem materiam præbet, nisi cum
aliundè præter naturam quidpiam simul quod oppri-
meret et mergeret venit. Iam ad cætera Riolani argu-
menta me converto.
II. Argumentum. Delatio Chyli æque velox ac copio-
sa esse debet ad venas subclavias, ac fuit traductio. Respons.
pag. 147. et pag. 148. Nam proportio esse debet inter ve-
- Sic pour : cordis amœno.
|