Page 219, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
vitalium et nutritiarum invertere, duos lienes con-
struere, quatuor ureteres, et infinita ejusmodi ;
quoniam quod interdum facit, potuit semper ; Ergo
fecit qui a potuit. Quid dixisset Galenus si hoc argu-
mento contendisset aliquis mesaraicas venas non esse
hepatis manus, nec uti naturam mesenterio veluti
ponte ad transvehendum chylum, quia potuisset per
ventriculi venas idem munus præstare, ut voluit su-
pra Riolanus : potuisset natura in vestibulo plexûs
choroidis ; qui constituit quartum canalem duræ me-
ningis, valvulam apposuisse, quæ ibi necessaria erat
ex Riolan. in defens. advers. Slegel. p. 248. ad impe-
diendum repentinum sanguinis influxum apoplexiæ
causam : Ergo fecit quia potuit ; potuisset meatus
cholidochus solùm inseri in crassa intestina, fæcum
conceptacula, nec tunc ullum fuisset inquinationis
chyli periculum. Ergo, concludet Dialecticus, mea-
tus cholidochi non in jejuni intestini initium, sed in
crassa intestina inseruntur. Multa alia natura potuis-
set, Riolane, si Deo creatori ita fuisset placitum. Na-
tura enim ex Divo Augustino, Dei voluntas est, et
ex Tertulliano, Voluntas Dei etiam solens mundi ar-
tifex. Sed tu meliùs potuisses naturæ sapientiam in
vasis Lacteis mirari non carpere ; illius in partium fa-
brica leges scrutari, non novas præscribere ; atque
uno verbo rationem naturæ non naturam rationi sub-
mittere. Vbi eras quando ponebam fundamenta terræ, in-
quit Deus, Iob. c. 38. v. 32. indica mihi si habes intelligentiam,
quis posuit mensura ejus, et infrà, quis posuit in visceribus
hominis sapientiam, et c. 39, v. 32. nunquid qui contendit
eum Deo tam facilè conquiescit, utique qui arguit Deum de-
bet respondere ei. |