Page 222, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
cordis ventriculos subeat. Sic Chymici in longo quo-
dam ac contorto instrumento, quod Pelicanum vocant
distillatione liquores suos et spiritus exaltant. Quibus
attentè perspectis conspicuum sit chylum cordi nocere
non posse. Si enim is jecoris non nocet ad quod crudus,
et in Riolani sententia immutatus appellit, si
in hoc viscere, ubi calor longè quàm in corde remis-
sior est, ubi exiliora vasa, ac proinde minor sanguinis
copia, habitâ proportione totius molis, chylus spi-
tituum naturalium generationem non impedit, cur
sanguis aliqua purissimi et elaboratissimi chyli por-
tione paulò ante quàm cor subeat perfusus spiritus
vitales inquinabit.
At bilis, inquies, quam continet chylus, ubi sanguinis
characterem in hepate adeptus est ab eo secernitur quæ
non expurgatur in corde, unde urget Riolanus, bilis
chylo continetur, itaque is impurus in cor et pulmo-
nes truditur. Pace tanti viri dicam, chylus in se bilem
continet, paucam, victamque aliarum partium tem-
peratione, nec dum mixtionis vinculis solutam ; Et
naturæ instituto chylus, aut potius sanguis chylo in-
tinctus in cordis sinus influit. Ergo bilis hæc impura
non est, imo suos usus habet ; natura enim nihil facit
frustra, quibus sanguis animiosor et vividior reddi-
tur, quibus cum defuncta est, post multos circuitus
tum in hepate tum in renibus secernitur. Sic serum
ablegatur ubi suam corpori utilitatem præstitit, nec
purissimus sanguis qui per arterias carotidas transmit-
titur in cerebrum, bile caret, quod demonstrant bi-
liosæ sordes aurium, etiam in perfectè sanis. Malè er-
go Riolanus, Si sanguinis, inquit, pag. 179. respons.
per venam cavam labentis bilis secernitur in renibus. Si bilis |