Page 224, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
inquit, istius excrementi secretio, nisi post multas revo-
lutiones sanguinis per venas et arterias, Ergo cor et pulmo-
nes deteriùs nutriuntur quàm reliquæ partes corporis, quia pri-
mæ excipiunt chylum impurum.
Sic retorqueo. Ergo ventriculus, intestina, la-
cteæ, et hepar, ex Riolano deteriùs nutrientur, quàm
reliquæ corporis partes, quia primæ chylum impu-
rum excipiunt. Falsò ergo supponit statim pulmo-
nes, et cor eo sanguine nutriri. Nam ut ventriculus
et intestina non nutriuntur chylo, sed sanguine variis
alterationibus in corde et hepate excocto ; sic cor et
pulmones non nutriuntur nisi purissimo sanguine,
qui primo ingressu non subito talis evadit, nec priùs
agglutinatur, quàm multiplici circulatione partes
acquisierit eorum substantiæ resarciendæ similes. {a} Vt
autem variarum partium quas in ventre præterfluit
chylus, simul perfectiorem nutritionem non impe-
dit, sic primus nondum perfecti sanguinis per cor et
pulmones transfluxus eandem non perturbat.
Quærit Riolanus, pag. 191. respons. Potest ne concoqui
chylus et mutari, in sanguinem tam celeri transitu per cor et
pumones ? Nouit ipse vitalem sanguinem rapidâ unius
systoles ac diastoles celeritate non absolvi, atque
ideò in cor revolui {a} pluries, ut circulatione ita natu-
ræ vices pensentur. At indignum est, inquit, cor solem,
et regem microcosmi in animæ conclavi culinam cor-
poris exercere, pag. 181. Non vilescit munus cor-
dis ob novam purissimi chyli accessionem, ut ex su-
pradictis colligi potest, nec dedecet principis ma-
jestatem subditis alimoniam præbere. Et si perficien-
di sanguinis munus atque alimenti coquendi et distri-
buendi sedes ad culinam spectat, vita ipsa ac nutritio
tota erit culinaria.
- Note marginale : Vide Encheirid. anat. l. 3. c. 6. pag. 284.
- Sic pour : revolvi (Errata).
|