Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note c.
Transcription

Page 231, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

sed in deformibus aut in occultandis partibus quî
placere potest deformitas. Dicat quo fine pili in ma-
nuum digitis et multis aliis partibus erumpant : cui
bono variis illi coloribus pingantur ? quo fine homo
sit rufus, vel flavus, vel niger, vel albus, vel crispo,
aut recto capillitio ? dicat quis sit mammarum usus
in homine ? jam dixit in Anthropograph. lib. 2. cap. 3.
page. 208. Ne mulier superbum animal gloriaretur se mam-
mas habere, quæ natura viris denegasset
. Mirum cur simi-
li ratione non dixerit naturam hominem fecisse her-
maphroditum, ne de utero privatim sibi concesso
mulier quoque superbiret. Dicat etiam quo fine lac
in hominis mammis generetur. Parva hæc dictu vi-
debuntur, sed immensa sunt æstimatione. Mirum
enim hîc quò procedat improbitas cordis humani,
parvo aliquo invitata successu, ut loquitur Plinius, et
occasionem impudentiæ ratio largitur. {a} Ideò mode-
ratiores et cautiores esse deberent anatomici dum va-
rios partium corporis nostri usus assignant atque ex-
plicant. Sæpè enim, quasi instituisset natura homi-
num vitiis favere, hujus finibus ad intemperantiam
abutuntur. Sic laxam fuisse ventriculi substantiam
audacter pronunciant ut ad ingluviem facilius di-
stenderetur. Quasi verò natura ad ebrietatem potiùs,
quàm ad sobrietatem hominis ventriculum genuisset.
Sic magitudinis situs et numeri partium eos fines
afferunt, qui falsissimi comperiuntur, cum in quibus-
dam corporibus earumdem partium magnitudo nu-
merus et situs immutatur, quæ nihilominùs probè
ac naturali modo consuetas actiones perficiunt.
Exemplum illustre, cum jecur in sinistro hypochon-
drio situm est, cor et lien in dextro, cum gemini


  1. Note marginale : C. 23. l. 2. hist. nat.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0054&cln=c

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons