Page 233, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.
purissimi chyli affusione restauretur, ut mox per cir-
culationem cordi redditus novis spiritibus ditescat.
Qui quidem è chylo post longam digestionem san-
guini admixto uberiùs et commodiùs in corde eli-
ciuntur ac fermentescunt, ut chymici suis digestio-
nibus manifestè probant. Hinc cor fons nativi ca-
loris perpetuo rore faciliùs madescit, ne sensim
exarescat, minus quoque in eo sanguis præter na-
turam incandescit ac æstuat, cum bis terve in die
humescente chyli portione diluatur. Igitur lacteæ
thoracicæ circulationis usum mirè adjuvant ; harum
ope sanguis spiritibus auctus et animosior redditus,
faciliùs pulmones permeat, et in sinistrum cordis ven-
triculum redit. Quin etiam pulmonibus alendis
evadit accommodatior, ob exactam bilis atque etiam
nonnihil pituitæ permixtionem, quam ex recenti chy-
li infusione retinet. Pulmones enim quia tempera-
mento calidi, biolioso sanguine nutriri postulant, sed
quia perenni motu cientur, ille temperari debet ali-
quâ tenuis pituitæ portione, ne citò ferveant et igne-
scant ; hinc ubi pulmones ægri sanguinem malè con-
ficiunt aut trajiciunt, pituitâ et sputis redundant, ut
capite superiori dictum est.
Doctissimis plerisque medicis difficilis visa est adi-
pis in corde generatio, quomodo scilicet potentissi-
mo calore ibi non liquitur, sed nova chyli accessio
id vetare potest et facilem huic adipi materiam sub-
ministrare.
Præterea ob eandem chyli accessionem, cerebrum
à corde per carotidas, conveniens ευπροσφυτον, ac
sibi consociale alimentum excipere quodquè videtur,
ut capite superiori dictum est. Est enim cerebrum ex |