Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note l.
Transcription

Page 240, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

tutioni universi corporis status verè respondeat. Ex
quibus quidem effectibus manifestissimum est in je-
core principium quoddam vigere, ex eoque aliquid
in totum manare, cujus vi corpus regitur, et quod
primò et per se ad vitæ conservationem utile est.
Quod nec canales Pecquetiani nec vasa lymphatica
diruere possunt.

Scripsit Bartholinus lib. de lacteis thoracicis cap. 15.
Solas Thoracicas pares non esse omni chylo vehendo, at va-
sa lymphatica eas ampliores reddere non potuere.
Et manet adhuc doctissimi Conringij testimonium lit-
terarium Vt sanè per illum à Pecquetio inventum ductum
omnis possit meare
εν est των αδυνατων. Et verò videtur na-
turæ rerum certiùs consultum, si chylus variis multisque in
locis cum venoso sanguine misceatur, quàm si monis uno loco
temporeque conficiatur
. Malè autem existimat Riolanus
hepar sua dignitate excidisse ob insertionem lactea-
rum in subclavias, quoniam in illius sententia etiam
alibi inseruntur, nimirum in cavam descendentem.
Illud itaque non est pars princeps ratione insertionis
lactearum, sed ratione opificij sanguinei quo probè
fungitur, cum chyli particulæ sanguini hepar perre-
ptanti admixtæ in ejus parenchymate alterantur pe-
culiari modo, ac in sanguinem minùs perfectum con-
vertuntur, et bile excrementitiâ liberantur ; sive illæ
primùm ex intestinis per vulgares mesaraicas delatæ
sint, sive per lacteas thoracicas cavam ascendentem
et cor prætervectæ, inde per circulationem ad hepar
refluxerint. Est autem in eo alter fons nativi caloris,
quia vasti et lati parenchymatis dives fundus pluri-
mum possidet spiritûs insiti : innumeræ quoque venæ
per illud dispersæ multum sanguinis continent, cu-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note l.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0054&cln=l

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons