Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note o.
Transcription

Page 243, brevis destructio responsionis riolani, auctore hygino thalassio.

tis, et ad partes illas referandas sua remedia dirigunt.
Sed se ipsum decepit Riolanus cum existimavit in ea-
dem non esse sententia Pecquetianorum canalium fauto-
res ; qui tandem et chylum ab hepate admitti statuunt,
et easdem hepatis facultates et functiones, easdem
commemoratorum affectuum causas cum Riolano
agnoscunt.

Quæ cum ita sint, destructa est opinor, hisce quin-
que capitibus Riolani responsio ad Pecqueti experimen-
ta nova. Pro lactearum thoracicarum veritate ego do-
ctis ignotus et curtæ supellectilis homuncio, Anato-
micorum celeberrimo in faciem restiti ; quia reprehensi-
bilis erat
. {a} Sic magnam et victoriis onustam navem in-
terdum vilis remorari potest pisciculus ; et veritas
non nominum titulis, non claritate stemmarum, non
personarum famâ ac dignitate, sed se ipsâ defendi-
tur. Illa, ut virtus, ipsa sui decus et pretium est, illa,
meæ vires et magna potentia, sola. Dei ergo et natu-
ræ in asserendo lactearum thoracicarum opere egi pa-
trocinium, non probra probris retaliando ; quid
enim justissimæ causæ inimicus esse potest ? Sed ser-
vatâ semper, et quæ primario Anatomico, et quæ
major veritati debetur, reverentiâ. Si quid durius
dictum est, quod tamen non dictum velim, non à me,
sed à se ipso audivit. Ex ejus enim verbis et sensis in-
tegris præcipui hujusce Destructionis nervi et articu-
li constructi sunt. Neque ex aliis tractatibus in quos
inquiri non vult
, in prætermissis ad Slegel. pag. 370.
sed ex istis Opusculis postremis et præsertim ex Res-
ponsione ad experimenta nova, hæc verba deprompsi,
nec ea contraxi essentialia omittens, ut de Bartholino in
dubiis resolutis pag. 75. conquestus est ; si præterea


  1. Note marginale : D. Paul. ad Galat. c. 2. v. 11.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Hyginus Thalassius (1654)
alias Pierre De Mercenne,
Brevis Destructio de la
première Responsio (1652)
de Jean ii Riolan (1654) :
chapitre v, note o.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=0054&cln=o

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons