Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note i.
Transcription

Page 197, ioannis riolani responsio ad experimenta nova anatomica.

violenter impulsi spiritus, quod exare-
scente vena vmbilicali fieri non potest.

Pag. 39. Probat diffusionem Sanguinis
in carnes hoc modo. Nisi efflueret Sanguis,
undè corporeæ molis augmentum ad instau-
rationem partium, quæ sensim consumun-
tur, nisi alimento reparantur ?
Sed ex Cir-
culatione Sanguinis à Riolano pro-
posita, qui in habitum corporis effundi-
tur Sanguis, non refluit in venas, quia
facessit in nutritionem partium. Nec re-
trahitur nisi in summa inedia, et inanitio-
ne maiorum vasorum, vel per aliquem
violentum motum reuellitur intus, ut in
cholera morbo, et summis ardoribus fe-
brium.

Pag. 39 et 40. At ille credit, Quidquid
minus digestum et crassum cum fluidiori se-
ro in venas a foris in interiora cicumqua-
que forsan peruias refugit, in Cordis caca-
bum recoquendum
. Quæro an sponte eò
feratur, an attrahatur ? si trahitur, ergo
cum delectu, et ex habitu corporis impu-
rus humor indigestus recurrit ad Cor tan-
quam ad ollam coquinariam, vel forna-
cem, vt recoquatur. Harvevs vbi vidit
et agnouit aliquid deesse suæ Circulatio-
ni Sanguinis, in secunda parte, multos
diorismos proposuit, quos ibi legere li-
cet, nec repeto.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Première Responsio (1652) aux
Experimenta nova anatomica
de Jean Pecquet (1651).
6. Sur la circulation du sang, note i.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1005&cln=i

(Consulté le 09/12/2025)

Licence Creative Commons