Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre vi, note c.
Transcription

Page 18, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

involvunt et complectuntur. Meo judicio musculi lum-
bares suas qvoqve huc operas conferunt.

Substantia variat. In brutis nonnunqvam est mem-
branosa, sed tenuis ex peritonæo appareteque prima fronte
viscida pituita concreta, aut pinguedo. Ad tactum mol-
lis est, et glabra, digitique pressa lubrica est et flaccida, in-
dicatque intus contineri humiditatem. Interius, si vel cul-
tro vel digitis rumpatur, apparet inter duas membranas
cavitas qvædam chylo repleta vel sero, qvo educto mani-
festius conspicitur nunc duos digitos capiens, nunc uni-
cum, nunc vix sensibili cavitate, repletum viscido et coa-
gulato lacte. In hominibus prorsus diversa substantia.
Glandulosa enim est et solida instar aliarum glandula-
rum mesenterii, venulis lacteis qvasi irrigata, chyli tamen
per minimos anfractus capax. Cur verò canibus cavitas
sit excavata magis qvam hominibus, dicere non possum,
nisi in voracitatem illorum causa sit referenda.

Numerus. Unicum est brutis, ut respondeat glan-
dulæ majori mesenterii, unicaque cavitas. Observavimus
tamen et in cane duplex, utrinque unum, oblongius inter
musculos lumbares et vertebras situm, in qvo dextrum
ad thoracem mittebat tumidum ramum, sinistrum ad
glandulam mesenterii, qvod tamen cum dextro ramulos
communicabat. In hominibus tres glandulas notavi,
duas majores invicem superpositas, sed mutuis ramulis
lacteis conjunctas, inter cavam descendentem et aortam
in angulo, qvem emulgentes cum cava faciunt. Tertia

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre vi, note c.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1026&cln=c

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons