Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre vi, note d.
Transcription

Page 19, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

superior diaphragmati vicinior, ejusque principio nerveo
sub appendice immersa. Credo tamen varium esse in
variis numerum, siqvidem in qvodam homine plures in
mesenterio comparebant glandulæ qvam in aliis hacte-
nus à me dissectis, ut etiam qvamplures aortam ad Ilia
usqve comitarentur.

Magnitudo. In brutis à diaphragmate ad tertiam
lumborum vertebram nonnunqvam protenditur, la-
tum, ut impleat spacium inter lumbares musculos, ad re-
nes ejusqve capsulas extensum. Nonnunqvam minus, et
curiosè inveniendum. Interior verò cavitas non est adeò
ampla, sed ad digitos duos, vel unum vel medium capi-
endos accommodata. In hominibus, qvia plures glan-
dulæ, singulæ trium transversorum digitorum æqvant
longitudinem.

Figura. Externa inæqvalis in brutis, glabra tamen
Ovalem nobis depingit Pecqvetus, sive pyramidalem ;
Sed ea figura apparet tantum reclinatis ad latera intesti-
nis ; qvæ qvum trahant qvoqve secum seqvax Receptacu-
lum, istam figuram extorqvent. Formæ enim est com-
pressæ in situ suo relictum. Subinde tamen et nobis ob-
longiori forma apparuit. In hominibus vel rotundæ sunt
glandulæ, vel oblongiores.

Color. Candidus est et lacti simillimus, qvi non pe-
rit facile cum vita, sed constans est, sive ob duplicem tu-
nicam in brutis, qvæ qvasi lacte coagulato imbuta vesti-
gium sui non facilè obliterat ; sive ob nativum glandula-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre vi, note d.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1026&cln=d

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons