Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre vi, note e.
Transcription

Page 20, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

rum candorem et contentum humorem lacteum. In-
terdum tamen difficilius discernitur ob pingvedinem
adjacentem in obœsis, et chylum aqvosiorem. Notavi-
mus qvoqve in homine altero, alteram glandulam candi-
dam fuisse, alteram obscurioris coloris instar carnis, vitio
qvodam qvantum ex corpore minus sano colligere po-
tuimus, contracti.

Connexio. Postica parte adhæret vertebris lumba-
ribus. Antica mesenterio per ramusculos lacteos, qvi
chylum ad hanc cisternam derivant, eos videbis, si recli-
nato mesenterio cum intestinis ad sinistrum latus, intue-
aris diligenter. An autem penetrent in cavitatem ejus,
sive substantiam, qvanqvam oculis discernere neqvea-
mus, dubitari non debet, qvia chylum admittit, qvem-
admodum nec manifesta sunt ostia lactearum in mesen-
terio. In his truncis lactearum juxta Receptaculum notat
in Explicatione fig. 1. Pecquetus, ampliorem tunicam
valvulas indicare, qvæ refluentem chylum inhibeant. Ad
latera
glandulis seu capsulis atrabilariis, et renibus appo-
nitur, sive immediatè, ut in canibus nonnullis, ita tamen,
ut cultro separari facilè possit, sive mediatè per ramulos
lacteos. Manifestius id in homine observavimus. Spar-
gebant glandulæ lacteæ novæ ramulos ad pancreatis par-
tem duodeno subjectam, emulgentem venam sinistram
transcendentes, alios qvoqve ad arteriam emulgentem
dextram. Quin imò invicem glandulæ ramulos lacteos
mittebant, superior rotunda ad inferiores, hæ rursum et

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre vi, note e.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1026&cln=e

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons