Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre vi, note f.
Transcription

Page 21, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

sibi communicatos ductus largiebantur et vicinis locis,
qvemadmodum seqventi figura expressimus. Mirum
observavimus in cane qvodam satis magno et sano septi-
ma post pastum horá aperto, ductus lacteis simillimos,
sed modo lacte modo sero pellucidos à mesenterio sive
Receptaculo novo serpere partim sursum ad hepar cum
porta, modo ad renes per emulgentes, modò inferiora
versus secundum cavæ descendentis ad Ilia tractum, cui
insternebantur et media membranula jungebantur, do-
nec vesicæ alveus conspectum interciperet ulteriorem,
qvi vinculo levi intercepti inferiora versus tumebant, ver-
sus mesenterium verò inaniebantur, ut suspicio nobis stu-
pentibus nata sit peculiare hoc esse vasorum genus sero
destinatum, de qvo judicium in alias observationes distu-
limus. Perscripsit ad me Leydâ Jo. van Horne duos
tantum lacteos ramos versus divaricationem aortæ pro-
pe crurales sparsos à se observatos. Superius autem prope
diaphragma ex Receptaculo seu glandulis lacteis prode-
unt rami lactei thoracici, de qvibus postea sumus acturi.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre vi, note f.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1026&cln=f

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons