Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre ix, note a.
Transcription

Page 26, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

CAP. IX.

Plurima inventi novi commoda.

Hincqve ratio multorum affectuum in corpore hu-
mano reddi facilis potest, qvos hactenus vel igno-
rare coacti sumus, vel longè per ambages repetere.

     I. Manifestum jam est et certa brevissimaqve via inven-
ta est, qva potatores, qvi cum Promacho congios vini vel
qvatuor hauriunt, vel cum Boneso,{a} qvi bibit qvantum
hominum nemo, non ut vivant nati sunt, sed ut bibant, ci-
tissimè et copiosè mejant. Longior enim vulgata via per
hepar, cor, arterias, emulgentes, renes, ureteres, vesicam,
et qvanqvam in breviori invenienda desudent Aquapen-
dens
per hepar ex ventriculi venis gastricis, et Piso Conrin-
giusquve
per lienem ; tamen ille inventâ circulatione fine suo
excidit, hi verò vias conceptas ex ignenio, monstrare non
possunt, ad sensum.

     II. In Diabete legitima {b} potus talis per vesicam reddi-
tur qvalis fuit assumptus, idqve brevi interpositá morà. Do-
cet id Galenus passim, Trallianus, Aetius aliiqve et testatur
experientia. Amatus Lusitanus Cent.2. Cur.94. Roma-
ni cujusdam meminit, qvi vini meracioris potui indul-
gens in diabetes lapsus est, et qvicqvid bibisset, statim et
qvale sumpsisset, per urinam reddiderit. Saxonia part.2.
Præl. Pract. c.34. {c} vidit Nobilem Venetum, qvi in prandio
per aliqvot annos biberat triginta qvatuor phialas vini ci-
tò tamen omnia excreverit. Trincavellius l.10. Prax. c.11.


  1. Sic pour : Bonoso.

  2. Sic pour : legitimo.

  3. Sic pour : c.35.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre ix, note a.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1029&cln=a

(Consulté le 08/12/2025)

Licence Creative Commons