Page 57, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.
bus Ilias morborum et pessima exsurgeret nutritio. Rece-
ptaculum ipsum, præter subtilem, nec alium recipit, nec
expellit, qvia cæca sunt ostia per qvæ illabitur chylus et e-
labitur, turgetqve chylo anteqvam crassior in ventriculo sit
perfectus. Hinc adhæret renibus, capsulis atrabilariis, et
arteriæ emulgenti.
Nec desunt qvæ contrarium evincant, tenuem nem-
pe chylum ad hepar pergere, ad cor crassiorem. Enimve-
rò Auctor lib.4. de Morb. biliosa solum ab hepate adduci
contendit. Et post pastum interjectis horis tribus vel qva-
tuor, qvando crassior in ventriculo concoctus non est, ad
hepar lacteæ conspiciuntur, subinde serosæ, in thoracicis
autem sumpto mox cibo vix liqvor reperietur.
Cæterum ad neutram partem consensum flecto, cvi
media, via semper placuit. Scilicet vero absimile non est,
utrumqve chylum crassum tenuemqve modo ad Hepar, mo-
do ad Cor distribui, pro viarum commoditate et necessitate,
primariò tamen liqvidiorem et subtiliorem ad cor, crassi-
orem ad hepar, sive simul sive per vices. In dissectis cani-
bus qvibusdam vidimus qvarta post escam sumptam ho-
ra, Receptaculum, venas thoracicas, lacteas mesenterii, la-
cteo chylo abundare, ventriculo nondum à crassioribus
alimentis exonerato. In aliis eadem hora dissectis appa-
ruerunt nominatæ viæ splendente sero plenæ. In aliis per
vices, serum et lac commeabant iisdem viis. Placuit alios
septimâ horâ inspicere, et nihil à prioribus invenimus di-
versum, quin imò lacteos ductus serosos in thorace |