Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
5e et dernière partie, note b.
Transcription

Pages 66‑67, gvillelmi de henaut clypeus.

sanguine mediatè, vel immediatè.
Ergo eodem modo debent omnes
è sanguine nutriri. Sed chylus
partibus frigidioribus, et humi-
dioribus vegetandis à natura de-
uotus, per circulationes conti-
nuas, celeres, et repetitas con-
tinuò fertur ad hepar, et ibi, quod
fateri cogetur, perpetuò in san-
guinem facesset. Ergo partes fri-
gidiores, et humidiores resta-
bunt suo consociali genio defrau-
datæ. Ergo præcipuè in longis
laboribus, et inediis carnosæ par-
tes sanguine nutrientur, hisque
priùs solidæ marcore conficien-
tur. Hoc experientiæ, et arti
medicæ repugnat.
    Hæc est eius ratio (Si enim
totum chylum iecinoris facultas
mutasset in sanguinem, conue-
nienti naturæ suæ alimento par-
tes istæ caruissent, siquidem fri-

———

gidioris partis temperamentum
meri sanguinis caliditatem velut sibi
noxiam, et contrariam respuis-
set.) Sed supponit merum san-
guinem esse calidiorem, qui
tamen, vt dulcis est, temperatus
est, vt omnium partium alimonia
euadat. Actio non sit in similia,
sed in contraria, aut analoga. Er-
go etsi calidus esset sanguis, aut
saltem temperatus, attamen al-
teratione, quæ nutritionis fæcun-
da mater est, familiare alimen-
tum partium frigidiorum fieret.
Ergo partes frigidiores, et humi-
diores eodem frigore prædito ali-
mento nutriri non debent. In se-
quentibus addit multa, quæ suam
ipsius opinionem nec probant,
nec improbant, sed neutra sunt,
quæque casu eruit è proposita,
non probata opinione, quæ tan-
tùm probabilia, non certa forent,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Clypeus
de Guillaume de Hénault,
alias Jean Pecquet (1655),
5e et dernière partie, note b.

Adresse permanente : https://numerabilis.u-paris.fr/editions-critiques/pecquet/?do=pg&let=1045&cln=b

(Consulté le 10/12/2025)

Licence Creative Commons