Pages 68‑69, gvillelmi de henaut clypeus.
si stabilis esset eius inductio, quo-
rum omnium etiam Pecquetus
Doctrina sua autopsia ipsa firma-
ta rationem longè firmiorem red-
dere potest, chylum quippe esse
valde aquosum, vt facilè distri-
buatur per venas lacteas tenuissi-
mas ; et naturam vasa chylodoca
supra iecur, et cor obliquè præ-
tendisse, vt chylus longiori in
vase magis ac magis præparetur.
Quod pertinet ad causam mo-
tus chyli sursum, siue fiat è motu
lumborum, siue intestinorum,
siue ventris musculorum contra-
ctione, aut diaphragmatis, et ar-
teriæ pulsu, respiratione, seu, vt
ipse existimat, à vasorum chy-
lodocorum motu peristaltico, hìc
non disputamus. Dicemus tan-
tùm ea vasa esse natura sua deli-
catiora, quàm vt moueantur, nul-
lis rugis, intestinorum instar, in-
———
structa, neque cellulis, præterea-
que esse ita vincta vndique mem-
branis, quod fatetur, validissi-
mis, vt credendum non sit ea vel
motu vermiculoso moueri. Ad id
autem quod dicit superiorem eo-
rum partem circulariter corru-
gari, et ampullari, has circula-
res vasorum corrugationes, aut
ampullas à chylo distendentes fie-
ri arbitramur.
Benè est, Vir Nobilissime, abun-
de est. Etsi tela in cor conie-
cta ei fortè affixa fuerint, dum ea
nemo extraheret, media tamen
penetralia subire non potuerunt.
Immo ea nixu non inutili retorsi-
mus. Ruit igitur alto à culmi-
ne nimis obsoleta tyrannis he-
patis, ab omni, ut opinor, alte-
rius auxilio destituta ; nam
si pergama dextra
|