rei Anatomicæ, in contemptum Riolani ; Igna-
rum appello, post alios Italos et Anglos, qui ta-
le iudicium de ipso protulerunt.
Quod scribit de Guidone Patino, ex illo Epi-
grammate, tot alapas meruisse, quot sunt versus ;
depromptum est illud, ex Epistola Hofmanni,
scripta ad D. Patinum. Ipse Hofmannus intel-
ligit de Poëmate prægrandi, quod primo libro
Subtilitatum Parisani præfixum est. Quàm ine-
ptæ sunt istæ exprobrationes, vt inueniant ma-
teriam infamandi Riolanum !
Pag. 199. Atque prorsus falsa est et menda-
cissima isthæc exprobratio, quod Riolanus Scholam
semistibialem ac semi stygialem irrideat in Episto-
la nuncupatoria. Id nunquam dixit : dedicatio li-
bri talis est : Præstantissimis Medicis Doctoribus
Scholæ Medicæ Parisiensis Orthodoxis, Hippo-
craticæ Medicinæ cultoribus, neutiquam stibiali-
bus et stygialibus. Vnde colligis Scholam dictam
fuisse semistibialem ac semistygialem ? tu ipse
talem prædicas, et confirmas approbatione Sti-
bij, vt stibialissimus habeatis, tanquam huius
factionis Coryphæus.
Pag. 199. Mea querimonia non est de hy-
parxi Venarum Lactearum, sed de commeatu
Chyli ad Cor per istos tubulos, vt ibi conuer-
tatur in sanguinem. Si hoc potes demonstrare
Riolano, et aliis Doctoribus, herbam tibi por-
riget : alioquin te cum tuo socio, impostores,
falsarios, delusos à Pecqueto præstigiatore pro-
mulgabit, qui vobis demonstrauit impossibilia.
Cùm autem Rothomagi eruditissimus Medi-
cus et pertitissimus Anatomicus, Carol. le Noble,