miscens, laus est Riolano debita : sed Riolani ope-
ra nec laudem patiuntur, quia excedunt, nec lau-
datorem admittunt, quia omnino defatigant : Qua-
re eius in me animum meritáque plurima hac exi-
mij viri laudatione nunquam satis exhibitâ peren-
ne exsoluenda conseruo. Venetiis, die 7. Decem-
bris, 1652.
Marquartus Slegelius, Discipulus Riolani, do-
ctissimus Medicus et peritissimus Anatomicus
Hamburgensis, miris laudibus deprædicat indu-
striam et peritiam Anatomicam Riolani, eiús-
que libros omnibus præfert.
Guiffartus, Medicus Rothomagensis doctissi-
mus et exercitatissimus Anatomicus, agnoscit
Riolanum pro suo Præceptore venerando. Rio-
lanus plurimis dissectionibus, varijsque Autho-
rum lectionibus, longa annorum serie, exer-
citatione et ratiocinatione in perscrutandis cor-
porum visceribus, omnium qui eum præcesse-
runt oculatissimus euasit.
Laudationes, quas tribuit Riolano Carolus le
Noble, Medicus Rothomagensis doctissimus, et
peritissimus Anatomicus, in suo Opusculo de Ve-
nis Lacteis, sunt omnibus notæ, qui librum eius
lectione dignum sibi compararunt.
Hermannus Conringius, in Introductione ad
Artem medendi, edita anno 1654. sic loquitur de
Riolano. Maiorem gloriam nostrâ memoriâ in-
uenit Riolanus Junior, cum grandi Opere An-
thropographiæ longè præclarissimo, tum etiam
Encheiridio Anatomico, præ cæteris lectu dignis-
simo, Pathologicæ etiam doctrinæ gratiâ.
Nobilis Viri Caroli Arturi Plessij, Doctoris